- ANATHEMA sim
- ANATHEMA simIudaeis et antiquis Christianis, sollennis in iureiurando formula; h. e. a Synagoga et Ecclesia exclusus sim: Cuiusmodi anathema sibi imprecari, καταναθεματίζειν, dixêre. Apud Matthaeum c. 26. v. 74. de Petro Dominun abiurante, τότε ἤρξατο μεταναθεματίζειν καὶ ὀμνύειν, ὅτι ουκ οἶδ`α τὸν ἄνθρωπον, Anathema sibi ipsi imprecabatur, si vidisset hominem, h. e. a Synagoga exclusus voluit esse, si etc. Hoc enim vox Α᾿νάθεμα indigitat, longe diversa a voce ἀνάθημα, proprie significante donarium ac rem templis dicatam, nec quamvis sed cam tantum, quae suspendi poterat, aut in excelso et conspicuo loco poni, ut esset Templis ornamento, cuiusmodi erant phialae aureae et argenteae, tripodes, acerrae, corollae et fimilia. Pollux, Τἀ δὲ ἀναθήμετα ὡς ἐπὶ τὸ πολὺ ςτέφανοι, φιάλαι, ἐκπώματα, θυμιατήρια, χρυσίδες, ἀργυρίδες, ὀινοχόαι, ἀμφορίσκοι. Unde apud Homerum ἀνάθημα pro quolibet ornamento, Od. α. v. 152.----- Τὰ γὰρ τ᾿ ἀνκθήμετα δαιτὸς,Haec enim oxnamenta convivii.At de terra, aut agro, aut aedificio, aut pecore, aut arbore, vel etiam homine Diis consecratis ac dedicatis Graeci veteres non ἀνάθημα dixerunt, sed ἀνάθεμα, Hebraice Cherem ??? atque ea ἀνετὰvocârunt, ἀφωρισμένα et ἀνειμένα: Atque inde ἀφρίζειν, pro perdere poni coepit, quia res ei perit, a cuius usibus abscinditur ac Deo vindicatur. Nec mirum tam diversae significationis ἀνάθημα et ἀναθ εμα esse. Namque non minus in diversa notione ponitur, τὸ ἀναθ εῖναι, quod significat dedicare et ἀναθέςθαι, quod denotat e sua regione ac sede deducere, ac removere, ἀφορίζειν: cuius rei causa diversa notio praepositionis ἀνὰ utrobique etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1089. et seqq. ut et Suicerum Thesauro Eccl. ubi, inter alia, vocem Α᾿νάθημα, etiam de homine Deo dedicato, deprehendit apud Patrum quosdam: sed et utramque vocem aliquando apud eosdem promiscue usurpari, notat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.